라틴어 문장 검색

nec enim se tutos existimant esse sub tectis morantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:5)
Et deliberatione super rebus proposita seriis, hoc habitu omnes in commune consultant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 7:1)
Cumque ad graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarracis, ferino ritu vescuntur, absumptisque pabulis velut carpentis civitates impositas vehunt, maresque supra cum feminis coeunt, et nascuntur in his et educantur infantes, et habitacula sunt haec illis perpetua, et quocumque ierint, illic genuinum existimant larem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 18:2)
iuventus vero equitandi usu a prima pueritia coalescens, incedere pedibus existimat vile, et omnes multiplici disciplina prudentes sunt bellatores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 20:2)
Sed ad reliqua textus propositi revertamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 25:2)
hac lorica diligentia celeri consummata, in tuto locandam securitatem suam existimans et salutem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 7:3)
Et hi quidem ad patrandum propositum discursione rapida maturabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 2:1)
Laudato probatoque formidati ducis proposito, tribunus Aequitius, cui erat cura palatii credita, Valentis propinquus, assentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 15:1)
Quo renitente, quia semel captus ab hostibus, lapsusque a Dibalto, verebatur eorum irrationabiles motus, Richomeres se sponte obtulit propria, ireque promiserat libens, pulcrum hoc quoque facinus, et viro convenire existimans forti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 15:2)
Haec bonis omnibus aemulanda sunt, ut existimo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 4:2)
Denique post interitum eius, discessumque hostilem, prope locum in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis affixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 9:1)
Hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 1:2)
Tantae enim disciplinae fuit, ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:4)
Et Liudewitus superbia elatus legatos quasi pacem petendo ad imperatorem misit, conditiones quasdam proponens, ad quarum concessionem ea, quae iuberentur, se facturum pollicebatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 253:2)
Quas cum imperator non reciperet aliasque ei per suos legatos proponeret, permanendum sibi in inchoata perfidia velut optimum iudicans missis circumquaque legatis vicinas iuxta se gentes ad bellum sollicitare curavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 253:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION