라틴어 문장 검색

quibus Africa per te nec prius auditas Rhodanus iam donat aristas, ut mihi vel Massyla Ceres vel Gallica prosit fertilitas messesque vehat nunc umidus Auster, nunc Aquilo, cunctis ditescant horrea ventis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:202)
quantum profueris, quantam servaveris urbem, attonitis metire oculis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:42)
nec rursus faciendi aut impendendi voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit, maximeque in agri cultura, in qua voluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis adferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 2:1)
Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 1:3)
Nam cum multum prodest perite quid facere, tum plus obest perperam fecisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 14:1)
Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 11:3)
Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare desiit frumentum, putrescit si adobrutumest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 8:3)
quanto autem vetustius sit, minus prodesse, quoniam minus valeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 9:2)
Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 4:1)
quorum neutrum tantum prodest quantum si cinerem saepius ingeras.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 2:3)
Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:1)
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:1)
Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis vinearum nosse, ut aestimemus quae magis aut minus colenda sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:3)
Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:4)
Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION