라틴어 문장 검색

credo quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum memoriam intercidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 82:3)
neque enim, ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 194:2)
A. , quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 226:2)
nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:3)
A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 293:1)
tum vero ad sellas consulum propere convolavere minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium ad quod tuendum animus deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 301:2)
id adeo malum ex provocatione natum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 312:1)
agedum, inquit, dictatorem, a quo provocatio non est, creemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:1)
plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 320:2)
Cassius et Postumus Cominius consulatum inierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 358:3)
Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 463:3)
obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus maneret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 478:2)
neque immemor eius, quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos dividit patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 529:1)
consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 547:2)
Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta non, ut Menenius, precibus suis aut patrum, sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 582:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION