라틴어 문장 검색

in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:1)
quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 47:1)
nam frequenter etiam optimae causae similes sunt malis, et innocens reus multis verisimilibus premitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 51:2)
quis porro dubitet vitiis adfectum, propter quem facere honeste pudet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 103:3)
Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장72)
Pereunt aliquando innocentes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:7)
Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:1)
Pudet autem me generis humani, quotiens scholam intravi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:1)
Ignorantia rerum innocentes erant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 46:2)
Invadit temperantissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:8)
Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 31:2)
Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 20:2)
Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:4)
Pudet doletque - Tyndaris, caeli genus.
(세네카, 아가멤논 4:1)
quem paenitet peccasse paene est innocens.
(세네카, 아가멤논 5:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION