라틴어 문장 검색

legio autem habebat decem cohortes, sexaginta centurias, licet in his rebus accessu temporis ducum varietas semper mutaverit militiae disciplinam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4639)
ex quo videmus eum in patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:7)
circumitus enim solis orbium quinque et sexaginta et trecentorum quarta fere diei parte addita conversionem conficiunt annuam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:8)
itaque hic doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et urbanis eodem tempore et bellicis rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:5)
quinque et sexaginta annis antiquior, quod erat xxxviiii ante primam Olympiadem condita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 65:1)
Iis enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum interregnis fere amplius praeteritis expulsoque Tarquinio tantum odium populum Romanum regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel potius excessum Romuli desiderium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 82:2)
ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:7)
M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret, cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 77:2)
nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 69:9)
nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 69:10)
) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta diebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 46 5:2)
nam, si hoc exspectandumst, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 3:4)
nam acceptis prioribus litteris amplius dies quadraginta mansit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 5:2)
itaque copias prope in conspectum Lepidi Antonique adduxi quadragintaque millium passuum spatio relicto consedi eo consilio ut vel celeriter accedere vel salutariter recipere me possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 2:1)
sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias qui, Afranio cum essent adsensi, addiderunt ut praetores ita crearentur ut dies sexaginta privati essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 7 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION