라틴어 문장 검색

in eos versa peditum acies haud dubium fecit quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 353:2)
qui plurimum, centum milia peditum viginti equitum fuisse scribunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 387:2)
qui minimum, viginti milia peditum sex equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 387:3)
cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta - in Italia magis adfluxisse veri simile est, et ita quidam auctores sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 388:2)
nisi creditis qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 413:1)
peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, regressus ad naves, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 422:2)
dum Hannibal citra flumen legationibus Gallorum audiendis moratus traicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 498:1)
ad duo milia peditum et ducenti equites vigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt, quos Poenus benigne adlocutus et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 502:1)
nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio Brundisino, praefecto praesidii, corrupto traditur Hannibali Clastidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 509:2)
ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 550:1)
Is tum collega cunctante equitatum suum mille peditum iaculatoribus ferme admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 554:1)
ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque equis signum exspectare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 574:2)
Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio avidus certaminis eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 575:1)
sed et Baliares pulso equite iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant et Mago Numidaeque, simul latebras eorum improvida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 588:1)
postero die duodecim milia peditum quinque equitum adversus hostem ducit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 626:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION