라틴어 문장 검색

Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fuerunt, contrariis adiuuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 24:1)
in eo, cui glans parua, iuxtaque eam cutis spatiosior, breuior uero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 1:5)
Quae contraria his sunt, melius continent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 7:3)
Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 1:2)
tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 2:5)
si in alterutrum latus, manus in contrarium [id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum] conuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 1:4)
Vbi satis nerui diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 2:3)
si aliud, etiam contrariam.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 36:6)
In his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 68:6)
et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 71:7)
Sed hae vomicae modo a pulmone, modo a contraria parte nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 34:2)
utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsequuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 26:2)
Quaedam non uno modo tantum, sed etiam duobus inter se non contrariis adjuvant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:2)
Ea vero, quae contraria his sunt, decedentis ejus notae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 3:2)
Neque hercules ista curatio nova est), qua nunc quidam traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION