라틴어 문장 검색

Optimum etiam medicamentum quies est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:4)
Post quae quies ei necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 22:6)
Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma uocari proposui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque innocenter indolescit et sitim uigiliamque exprimit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:3)
interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:4)
Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum exulceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:1)
In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 5:5)
At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:8)
nocte uero, quo commodior quies ueniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex uino subactam:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:2)
Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam seruanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 31:2)
At magnus cum febre uigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 2:3)
Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resoluantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 14:1)
Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem seruari debent, quae proxime scripta sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 21:2)
Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:5)
Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 38:4)
si continua uigilia est, si spiritus difficultas;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 29:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION