라틴어 문장 검색

quorum ad duo milia et quingenti vivi capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 659:1)
ducentis quippe annis ante quam Clusium oppugnarent urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 374:2)
alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 367:1)
auderentne postulare ut, cum bina iugera agri plebi dividerentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret, ut singuli prope trecentorum civium possiderent agros, plebeio homini vix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret ager?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 383:1)
lata est et altera lex, ne cui plus quingentis iugeribus agri liceret possidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha9)
Licinius Stolo lege lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha11)
quis dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solveremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 44:2)
adeo enim accisae res sunt ut consuli victorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam Campani sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 161:1)
factoque senatus consulto ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, tres viros coloniae deducendae agroque dividundo creaverunt K. Duillium T. Quinctium M. Fabium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 240:1)
et ducentos ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem gerentes fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 343:1)
ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, vinctos Romam deducunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 350:1)
duo milia et quingenti missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 367:2)
unde haud dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 396:1)
dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 499:1)
caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti - in eis tribuni militum quattuor - signa militaria triginta, et quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION