라틴어 문장 검색

Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:10)
numeroque eodem fuit Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:1)
cum venissem Athenas, sex mensis cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 7:1)
ipse Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 75:2)
inde sermone vario sex illa a Dipylo stadia confecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 2:3)
expositis iam igitur sex de summo bono sententiis trium proximarum hi principes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 27:1)
Paulus v. Aemilius Paulus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)347)
Huic autem proximum inferiorem orbem tenet *πυρόεισ, quae stella Martis appellatur, eaque quattuor et viginti mensibus sex ut opinor diebus minus eundem lustrat orbem quem duae superiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:1)
At vero Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, cum eius civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem clandestine introitu urbe est potitus, cumque tyrannum Nicoclem improviso oppressisset, sescentos exsules, qui locupletissimi fuerant eius civitatis, restituit remque publicam adventu suo liberavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 107:1)
Sed cum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta annorum possessiones moveri non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio multa hereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine iniuria, iudicavit neque illis adimi nec iis non satis fieri, quorum illa fuerant, oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 107:2)
Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:1)
Quo autem ille mortuus, odem est anno natus Simonides Olympiade sexta et quinquagesima, ut facilius intellegi possit tum de Romuli inmortalitate creditum, cum iam inveterata vita hominum ac tractata esset et cognita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 31:2)
quibus ex centum quattuor centuriis (tot enim reliquae sunt) octo solae si accesserunt, confecta est vis populi universa, relicuaque multo maior multitudo sex et nonaginta centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset periculosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:4)
Divinare autem morientes illo etiam exemplo confirmat Posidonius, quod adfert, Rhodium quendam morientem sex aequales nominasse et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui deinde deinceps moriturus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 94:1)
tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et Sextus pater eius nummos vobis dividere solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION