라틴어 문장 검색

iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasceis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장37)
quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장158)
Qui uomere bis in mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:2)
Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peioraue accesserint;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 9:2)
Ea uero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 3:2)
aliae cum decedunt, sudorem mouent, aliae non mouent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 4:5)
Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:3)
Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 7:2)
Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et uicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et uicensimo daretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 11:2)
In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:1)
sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:3)
Cum uero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum cibo tempus esse febre finita;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:2)
tertium, si necesse est, quandocumque decedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:4)
Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et uinum, sexto die in lectulo detineri:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:1)
Tutius tamen est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, uomitus, alui ductionis, uini per triduum, id est tertio die et quinto et septimo temptare, ne uinum nisi post accessionem die septimi bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION