라틴어 문장 검색

quod cum exili loco circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis exhibebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:3)
Omnis enim fecundus pampinus intra quintam aut sextam gemmam fructu exuberat, reliqua parte quamvis longissima vel cessat vel perexiguos ostendit racemos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 3:3)
nam paulo ante, cum de summa parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram vocitari, colligebam fere intra quintam vel sextam gemmam,quae sint proximae veteri sarmento, fructum edi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 3:2)
At si duramenta eius longius excesserunt,ut in quartum aut etiam in quintum statumen prorepserint, maiore sumptu restituitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 2:3)
Duco quintam partem longitudinis, fiunt CCXL;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:1)
et quintam partem latitudinis, hoc est XXIV.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:2)
Cytisum cum aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 5:1)
Verum nec ante tertium neque post quintum annum iuvencos domari placet, quoniam illa aetas adhuc tenera est, haec iam praedura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 1:2)
Submitti tamen etiam in vicinia urbis quintum quemque oportebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:3)
Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 3:3)
ita tamen, ne tempus omne opimandi quintam et vicesimam lunam superveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 5:2)
Maxime facit ad hanc rem, si favilla levi torreas fabam, tepidamque des iciunis quinto quoque die.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:2)
Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:3)
Idque neri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti vel post nonam, vel postero mane.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 11:4)
quin ipsae inter se legiones octava et quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et adversum aspernantis minas interiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION