라틴어 문장 검색

et cum exanimem putarent, abiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur an viveret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 2:4)
Igitur non temere iam nunc de universitate pronuntio, de partibus experiar legendo.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 5:1)
tutius videtur incerta fortunae possessionum varietatibus experiri.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 4:2)
Sed ut te coheredes mei tractabiliorem experiantur, utque tibi nihil abstulerit reverentia mei, offero pro mea parte tantundem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 10:2)
Cum versus tuos aemulor, tum maxime quam sint boni experior.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 15 1:1)
Veni, aut ego illuc unde inconsulte properavi revertar, vel ob hoc solum, ut experiar an mihi, cum sine me Romae coeperis esse, similes his epistulas mittas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 1 2:2)
Quo magis quosdam e numero nostro improbavi, qui modo ad Celsum modo ad Nepotem, prout hic vel ille diceret, cupiditate audiendi cursitabant, et nunc quasi stimularent et accenderent, nunc quasi reconciliarent ac recomponerent, frequentius singulis, ambobus interdum propitium Caesarem ut in ludicro aliquo precabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 5:2)
Experiamur tamen, accersamus Scaurum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 5:1)
Sed et illud, quod vel Pollionis vel tamquam Pollionis accepi, verissimum experior:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 5:1)
Fuerunt variae cognitiones et quae virtutes iudicis per plures species experirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 2:2)
eundem esse - quod minus noram - gratissimum experior, cum tam iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:3)
Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 14:1)
Male vim suam potestas aliorum contumeliis experitur, male terrore veneratio acquiritur, longeque valentior amor ad obtinendum quod velis quam timor.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:3)
Quod intuens ego variis me studiorum generibus nulli satis confisus experior.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 1:2)
Cogito ergo recitaturus familiaribus amicis experiri libertum meum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION