라틴어 문장 검색

siquidem plerique Liberum cum Marte coniungunt, unum deum esse monstrantes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 1:2)
unde Bacchus Ἐνυάλιος cognominatur, quod est inter propria Martis nomina.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 1:3)
Igitur propter cognatum utriusque effectus calorem Martem ac Liberum unum eundemque deum esse voluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 3:1)
certe Romani utrumque patris appellatione venerantur, alterum Liberum patrem, alterum Marspitrem, id est Martem patrem, cognominantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 3:2)
Cum igitur Liber pater idem ac sol sit, Mars vero idem ac Liber pater:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 4:2)
Martem solem esse quis dubitet?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 4:3)
Accitani etiam, Hispana gens, simulachrum Martis radiis ornatum maxima religione celebrant, Neton vocantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 5:1)
fervorem autem quo animus excandescit excitaturque alias ad iram alias ad virtutes nonnumquam ad temporalis furoris excessum, per quas res etiam bella nascuntur, Martem cognominaverunt, cuius vim poeta exprimendo et similitudini ignis adplicando ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:2)
In summa pronuntiandum est effectum solis, de quo fervor animorum, de quo calor sanguinis excitatur, Martem vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:4)
Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
Labeo vero sexagesimo et octavo libro intulit nisi Neptuno Apollini et Marti taurum non immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:1)
Nam et Salios Herculi dedit, quos tantum Marti dicavit antiquitas, et populeas coronas nominat, cum ad aram Maximam sola lauro capita et alia fronde non vinciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:3)
Salios autem Herculi ubertate doctrinae altioris adisgnat, quia is deus et apud pontifices idem qui et Mars habetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 5:1)
Et sane ita Menippea Varronis adfirmat quae inscribitur Ἄλλος οὗτος Ἡρακλῆς, in qua, cum de multo Hercule loqueretur, eundem esse ac Martem probavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 6:1)
Chaldaei quoque stellam Herculis vocant quam reliqui omnes Martis appellant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION