라틴어 문장 검색

tum saepe fragore laudari comitum, frendens cum belua ferrum ferret et intratos exirent arma per armos, conde Pelethronios, alacer puer et venator, Aeacida, titulos, quamquam subiecta magistri terga premens et ob hoc securus lustra pererrans tu potius regereris equo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 62)
ambit te Zephyrus rectorem, destinat Eurus, ad Boream pugnas et formidaris ad Austrum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 96)
ita semper equo ceu fixus adhaeret rector;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 117)
Nunc ades, o Paean, lauro cui grypas obuncos docta lupata ligant quotiens per frondea lora flectis penniferos hederis bicoloribus armos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 138)
decora omnia regni accumulant fasces et princeps consule crescit, personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis exsultans Europa sophos, quod rector habens, victor qui fueras, fateor, trepidaverat orbis dum non vis vicisse tibi nimioque pudore quod regnum mereare doles tristique repulsa non moderanda subis quae defendenda putasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 3)
"quae vita placeret, cum rector moderandus erat?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 150)
"Ponticus hinc rector numerosis Cyzicon armis claudit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem84)
Hinc te Martius ille rector atque magno patre prior, decus Getarum, Romanae columen salusque gentis, Theudoricus amat sibique fidum adversos probat ante per tumultus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium17)
instant verberibus simul regentes, iamque et pectora prona de covinno extensi rapiuntur et iugales trans armos feriunt vacante tergo, nec cernas cito, cernuos magistros temones mage sufferant an axes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium79)
instabant alii manu atque voce, passim et deciduis in arva guttis rectorum alipedumque sudor ibat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium85)
hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
namque virtutes artium istarum saeculis potius priscis saeculorum rector ingenuit, quae per aetatem mundi iam senescentis lassatis veluti seminibus emedullatae parum aliquid hoc tempore in quibuscumque, atque id in paucis, mirandum ac memorabile ostentant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 3:3)
"o magni genitor rectorque profundi, aspicis in quales miserum patefeceris usus aequor?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권25)
Orabat laniata genas et pectore nudo caeruleis obstabat equis, sed rector aquarum invitat curru dictisque ita mulcet amicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권34)
erumpit silvis - dant gaudia vires - notaque desueto crepuit senis ungula campo, tunc blandus dextra atque imos demissus in armos pauperibus tectis inducit et admonet antri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권50)

SEARCH

MENU NAVIGATION