라틴어 문장 검색

militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 518:1)
quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 59:2)
quaestores urbani stipendium, vasa aurea censores acceperunt, eisque negotium datum est ut ponerent ea in quibus templis videretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 64:1)
iam pecuniam tantam habere ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum quod ex metallis regiis capiat vectigal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 130:1)
et multi voluntate nomina dabant, quia locupletes videbant, qui priore Macedonico bello aut adversus Antiochum in Asia stipendia fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 340:3)
militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et assiduis laboribus confecta habere, nihil recusare tamen quo minus operam rei publicae dent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 346:1)
et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipendia feci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 359:2)
viginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo, et maior annis sum quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:4)
quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas vacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me vobis dare, P. Licini, possem, aequum erat me dimitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 362:1)
et semper ita fecisse me et imperatores mei et qui una stipendia fecerunt testes sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 364:3)
erant quibus vel stipendium pendendum, si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum videretur, nec committendum ut in aleam tanti casus se regnumque daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 529:1)
ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 746:2)
et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri iussuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 159:2)
causas de stipendiis missorum cognoscebant, et cuius nondum iusta missio visa esset, ita iusiurandum adigebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 169:1)
qui sint, neque stipendium accepisse neque vestimenta habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 241:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION