라틴어 문장 검색

Si vir spectabilis morumque vestrorum suspector adrniratorque Donidius solam rationem domesticae utilitatis habuisset, satis abundeque sufficeret fides vestra commodis suis, etsi nullus intercessor accederet, sed amore meo ductus est, ut, quod ipse per se impetraverat, me faceret postulare, itaque nunc honori vestro hic quoque cumulus accrescit, quod duo efficimur debitores, cum tamen unus e nobis beneficium consequatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 1:1)
quam ut redimere conetur non avaritiae vitio sed verecundiae necessitate compellitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 2:5)
adhuc rogabam, cum repente vir caritatis flere granditer coepit non moram debiti sed periculum debitoris;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:1)
ceterum tu creditor iustus laudabiliter hoc imprudentiae temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile videtur tibi quoque videatur inreposcibile.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Prospero salutem. 2:5)
praecipiant redimuntque moras, sic litora vento incipiente fremunt, fugitur cum portus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권62)
Aes debitorem leve, grave inimicum facit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A11)
Ab amante lacrimis redimas iracundiam.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 019)
Etiam si quod arcae genus est, non de honoraria summa quasi redemptae religionis congregatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 5:1)
ubi accessit, pati exoptat, ut totam dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 15:1)
hic est quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:7)
ne dum adhuc tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:25)
Denique multos, quos pretio dato redemerat, redemtos postmodum suos discipulos fecit, atque ad sacerdotalem usque gradum erudiendo atque instituendo prouexit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:9)
Uerum cum alia atque alia uinculorum ei genera hostes inponerent, cumque uidisset, qui emerat, uinculis eum non potuisse cohiberi, donauit ei facultatem sese redimendi, si posset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:12)
Qui adiciens Uerum, inquit, dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis operibus redimere, et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:15)
desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 286:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION