라틴어 문장 검색

sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:2)
verbaque ipsius C. Gracchi relata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 1:2)
Faciendi finis est, cum perlatum est quo ferri coeperat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 12:2)
Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem victum offert?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 14:1)
Quid enim refert quantum habeas?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 13:2)
Dolabella retulit ad consilium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 4:2)
immolareque hostiam prius auspicarique debere, qui senatum habiturus esset, de rebusque divinis prius quam humanis ad senatum referendum esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 10:3)
tum autem, cum haec scriberet, novum morem institutum refert per ambitionem gratiamque, ut is primus rogaretur quem rogare vellet qui haberet senatum, dum is tamen ex gradu consulari esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 10:9)
deque ea re adsensum esse Capito Varronem Tuberoni contra sententiam Iunii refert:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VIII 3:3)
Itaque, inquit, Quirites, cum Romam profectus sum, zonas quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 5:2)
Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 6:1)
Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse orasseque ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro ferenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex capitali morbo revaluisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 6:1)
Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant quos notae causa suffragiis privabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 8:2)
Ita litterae perlatae sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 28:2)
Pronunciarunt enim ut equites et burgenses illi damnati et proscripti a conventu parlamentario abstinerent donec perlata esset lex de convictionibus eorum revocandis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION