라틴어 문장 검색

Quod aegris evenit, quos longa inbecillitas usque eo adfecit, ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 1:7)
Voluptas autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis et certa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 10:3)
Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 5:1)
sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 25:5)
subducit interim se custodiae, in qua tenetur, et caelo reficitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:6)
Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat quam amicorum adfectus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 4:2)
His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris vaca.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 28:1)
Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 1:7)
male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus, invidebis, quotiens aliquem in fastis saepius legeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 9:5)
Aegro interim nil ventura sanitas prodest, non magis quam currentem luctantemque post multos secuturum menses otium reficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 26:5)
Ecquid mihi licet seniles annos meliore uita reficere?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:13)
Atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est, quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, et, qui meminit, eam refert.
(세네카, 행복론, Liber II 105:4)
Quid ad- sedisse aegro et, cum valetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora et cadentes venas vino refecisse et medicum adduxisse morienti ?
(세네카, 행복론, Liber III 40:7)
Hoc est, mater carissima, solacium quo reficiaris.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 134:1)
ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION