라틴어 문장 검색

Refertur confestim de intercessione tribunorum.
(카이사르, 내란기, 1권 2:17)
Statim de reliquis rebus ad senatum refertur:
(카이사르, 내란기, 1권 6:7)
Refertur etiam de rege Iuba, ut socius sit atque amicus;
(카이사르, 내란기, 1권 6:11)
pauca apud eos loquitur, [queritur] quod sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maximis beneficiis;
(카이사르, 내란기, 1권 23:11)
Cuius orationem legati domum referunt atque ex auctoritate haec Caesari renuntiant:
(카이사르, 내란기, 1권 35:5)
Petreius atque Afranius oblata facultate in castra sese referunt.
(카이사르, 내란기, 1권 72:11)
Huc se referebant;
(카이사르, 내란기, 2권 8:3)
relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:14)
Proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus.
(카이사르, 내란기, 2권 39:7)
Suspicatus praemissis equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant:
(카이사르, 내란기, 2권 40:3)
nostros vires lassitudine deficiebant, simul ei, qui vulnera acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum referri poterant, quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 41:12)
Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 1:8)
nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest."
(카이사르, 내란기, 3권 19:16)
signaque sunt militaria sex relata.
(카이사르, 내란기, 3권 53:3)
Et cum laboris sui periculique testimonium afferre vellent, milia sagittarum circiter XXX in castellum coniecta Caesari renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae centurionis inventa sunt in eo foramina CXX.
(카이사르, 내란기, 3권 53:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION