라틴어 문장 검색

legesque, si maiestatis quaestio eximeretur, bono in usu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장6)
igitur tractatis religionibus placitum instituto flaminum nihil demutari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장6)
nec dubie repetundarum criminibus haerebant, sed cuncta quaestione maiestatis exercita, et Silius imminentem damnationem voluntario fine praevertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장9)
Pisonem Q. Granius secreti sermonis incusavit adversum maiestatem habiti, adiecitque in domo eius venenum esse eumque gladio accinctum introire curiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장5)
et quia Cornutus sua manu ceciderat, actum de praemiis accusatorum abolendis, si quis maiestatis postulatus ante perfectum iudicium se ipse vita privavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장4)
eadem poena in Catum Firmium senatorem statuitur, tamquam falsis maiestatis criminibus sororem petivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장9)
sed neque haec in principem aut principis parentem, quos lex maiestatis amplectitur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장6)
et Votienus quidem maiestatis poenis adfectus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장3)
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장1)
Igitur Caesar repetitis adversum nepotem et nurum probris increpitaque per edictum plebe, questus apud patres quod fraude unius senatoris imperatoria maiestas elusa publice foret, integra tamen sibi cuncta postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 5장1)
acervatim ex eo Annius Pollio, Appius Silanus Scauro Mamerco simul ac Sabino Calvisio maiestatis postulantur, et Vinicianus Pollioni patri adiciebatur, clari genus et quidam summis honoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장7)
Dein redeunt priores metus postulato maiestatis Considio Proculo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장1)
isdem diebus Granius Marcianus senator, a C. Graccho maiestatis postulatus, vim vitae suae attulit, Tariusque Gratianus praetura functus lege eadem extremum ad supplicium damnatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장5)
Laelius Balbus Acutiam, P. Vitellii quondam uxorem, maiestatis postulaverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장2)
interea Gotarzes apud montem, cui nomen Sanbulos, vota dis loci suscipie- bat, praecipua religione Herculis, qui tempore stato per quietem monet sacerdotes ut templum iuxta equos venatui adornatos sistant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION