라틴어 문장 검색

Nec enim facile posset femina reperiri, cuius unquam noverit parcere lingua vel detractionis verba tacere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:3)
Et ab his regulis nulla femina reperitur excepta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 36:5)
Vana gloria feminam detentat quoque vehementer, quia mulier aliqua reperiri non posset in mundo, quam super omnia laus non delectet humana, et quae verba cuncta de se ipsa prolata non credat ad suas pertinentia laudes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 38:1)
Mendax etiam femina quaelibet reperitur, quia non est femina vivens quae falsa non simulet et mendacia ingenio non componat audaci.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 39:1)
Sed, si vinum sanum sine aquae admixtione reperiat, magnam suae substantiae vellet potius sustinere iacturam, quam de illo ad corporis sufficientiam non gustaret, unde nulla est mulier quae saepissime ebrietatis vitium non incurrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 40:5)
Et haec quidem regula pro nulla reperitur femina fallax.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:3)
An potius solis vis imperfecta relinquat Argentum male coctum, divitiasque fluentes:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:5)
Opus relinquens eripe te morae,
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:2)
Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:8)
Hinc est quod nullum genus rerum solitarium reliquit, sed ex multis quadam societate connexuit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:11)
Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:1)
Nam si velim de hora causari quam isti nobis reliquere brevissimam, videbor ipse eam mihi facere breviorem.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:10)
Sed, ut verum fatear, hinc tota ista aviditas et impatientia tota descendit, quod schedulam ipsam ante hoc triduum repertam et tibi traditam, a quibusdam accepi.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:26)
In omni actu, in omni studio, in certis, in dubiis, in quolibet eventu, in fortuna qualibet, in secreto et publico, in omni consultatione, domi foris que, ubique amicitia grata, amicus necessarius, utilis gratia reperitur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:13)
Nec omnes tamen quos diligimus in amicitiam sunt recipiendi, quia nec omnes ad hoc reperiuntur idonei.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION