라틴어 문장 검색

aliud sudore digeri, aliud tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 67:3)
cavendumque, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 5:4)
Is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 8:1)
Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 8:2)
ita, si nervum scalpellus attingit, sequitur nervorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 15:3)
interdum tamen, quum recens est, hominem consumit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 1:7)
ubi vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur, febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 2:1)
Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est, impetum ejus, admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 5:6)
Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est quum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus, ac sic tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:1)
interdum enim tormina ac febriculas excitat, viresque consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 1:8)
Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis, quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 1:1)
sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 4:4)
Sed id nitrum ante per triduum, instillata aqua, teritur, et cum sextario ejus incoquitur, donec omnis humor consumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 35:3)
Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 1:5)
Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION