라틴어 문장 검색

quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit, quod truncavit edax senium populante veterno, omne revertenti reparata in membra redibit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3369)
durare nos tales iube, quales, remotis sordibus, nitere pridem iusseras Iordane tinctos flumine.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus19)
viscera mortua quin etiam post obitum reparare datur, eque suis iterum tumulis prisca renascitur effigies, pulvereo coeunte situ.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum55)
"qui potui formare novum, reparabo peremptum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 265)
corpora tantum gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2290)
cernas mollescere cultu heroas vetulos, opifex quibus aspera membra finxerat et rigidos duraverat ossibus artus, sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque quis niteant,genuina leves ut robora solvant, vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis ramorum spoliis fluitantes sumere amictus gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 178)
non respicit ultra Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae fugerat inverso mutabilis ore revisit, atque inter patrias perstat durata favillas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1206)
"Christus paternae gloriae splendor, Deus, rerum creator, noster idem particeps spondet salutem perpetem credentibus, animae salutem, sola quae non occidit sed iuge durans dispares casus subit;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1181)
inde quieta manet Patientia, fortis ad omnes telorum nimbos et non penetrabile durans.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 132)
"nec enim tam ferrea quemquam duravit natura virum, cuius rigor aera sperneret aut nostro foret inpenetrabilis auro."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1140)
Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 251)
Durate, et vosmet rebus servate secundis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 15:8)
vitam oro, patior quemvis durare laborem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:11)
durum a stirpe genus natos ad flumina primum deferimus saevoque gelu duramus et undis, venatu invigilant pueri silvasque fatigant, flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:6)
tum durare solum et discludere Nerea ponto coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.24)

SEARCH

MENU NAVIGATION