라틴어 문장 검색

vos, Quirites, in imperio nati aequo animo servitutem toleratis?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장21)
hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장59)
nam Metellus conspectum Mari fugerat, ne videret ea, quae audita animus tolerare nequiuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장6)
Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장9)
In sua potestate habet, quam cito reparet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 5:5)
Toleranda est enim ad hoc properantibus vel fames.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:2)
Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:3)
Satius est amicum reparare quam flere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:1)
Non est " inquit " dubium, quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:1)
Ait enim se vesicae et exul erati ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:4)
Quod facere solent, qui serius exierunt et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 13:1)
Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 39:1)
In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad tolerandum omne obfirmata mens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 7:5)
Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 11:5)
per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum, vides posse tolerari sitim:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION