라틴어 문장 검색

Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente mortiferam possit cladem conflare coorta morbida vis hominum generi pecudumque catervis, expediam, primum multarum semina rerum esse supra docui quae sint vitalia nobis, et contra quae sint morbo mortique necessest multa volare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:1)
perturbatus enim totus trepidabat et unus quisque suum pro re [cognatum] maestus humabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:10)
Qua Galli furtim noctu summa arcis adorti Moenia concubia, vigilesque repente cruentant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:3)
domo trepidans egreditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 22:2)
Nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:3)
Oratus sis, inquit, Eustathi, ut haec quoque communicata nobiscum velis, quantum memoria repente incitata suffecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 3:2)
Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Adtollentem iras et caerula colla tumentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 11:1)
Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 4:4)
Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Pallida, dis invisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:2)
Et circumvolitant equites, mediosque repente Transmittunt valido quatientes impete campos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:3)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
His dictis anulum Avienus de mensa rettulit qui illi de brevissimo dexterae manus digito repente deciderat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 6:1)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
Dum trepidant nullo firmatae robore partes, Tolle moras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:72)
Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit, Quo te Fabricius regi non vendidit auro, Quidquid parcorum mores servastis avorum, Quod dites Asiae populi misere tributum, Victorique dedit Minoia Creta Metello, Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION