라틴어 문장 검색

In ceteris partibus, si aeque linamenta supervacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 7:3)
Solet tamen evenire vel a primo natali die protinus, vel postea facta exulceratione, deinde per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 1:3)
Quod ubi incidit, specillo tentandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 1:4)
tum quod eum locum repleat, et sic cicatricem inducat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 3:4)
ac, si exesus est, ante id foramen vel linamento, vel bene accommodato plumbo replendum est, ne sub confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 3:7)
at si is vehemente increvit, renititur sicut uter repletus et arcte adstrictus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 7:8)
Tum multo is oleo perungendus, inducendusque hapsus lanae mollis, tepido oleo repletus, qui pubem, et coxas, et inguina, et plagam ipsam, contectam eodem ante linteolo, protegat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 29:6)
si ex ulcere, caro id replet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:7)
et is sinus carne replebitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:7)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:1)
eaque id, quod inter ossa vacuum est, replet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:5)
Labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus alter, et infusis corrumpunt mella venenis, unde Cupidineas armari fama sagittas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:40)
procerum squalore repletus carcer et exulibus Meroë campique gemescunt Aethiopum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:98)
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis infunditque animo furiale per oscula virus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:117)
spoliis praedaque repletus cum libeat Romanus eris."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:143)

SEARCH

MENU NAVIGATION