라틴어 문장 검색

Huic opinioni M. Varro consentit adserens eodem modo Licinios appellatos Murenas quo Sergius Orata cognominatus est, quod ei pisces qui auratae vocantur carissimi fuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 2:1)
Cumque auctoritatem novae legis aucta necessitas imploraret, post annum vicesimum secundum legis Orchiae Fannia lex data est, anno post Romam conditam secundum Gelli opinionem quingent­esimo nonagesimo secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 3:2)
Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 2:2)
Haec autem adeo agris necessaria sunt, ut sine his nec illi natura fecundissimi Mysiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis quae de his habetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 14:3)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
Novas mihi duas disciplinas videris inducere interrogandi vel etiam reprehendendi, ut alacritas utrimque his ad quos sermo est excitetur, cum dolor semper reprehensionem vel iustam sequatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 1:2)
Primum, inquit Eustathius, hoc teneas volo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae vituperationis instar est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:1)
nam non minus edacitatis habent quam de longaevitate eorum opinio fabulatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:4)
Vinum, quantum mea fert opinio, sicut natura frigidum est, ita capax vel etiam adpetens fit caloris, cum calidis fuerit admotum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:1)
cur senecta opinionem exactae siccitatis accepit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 7:2)
Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit mare Bosphoricum, quod et Cimmericum appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 31:1)
unusquisque, ut volet, vel Etruscam vel Aegyptiam opinionem sequatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 16:2)
Cuius opinioni repugnat quod in speculis imago adversa contemplatorem suum respicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:1)
Sed quid laboramus opinionem sic inanem verbis verberare, cum ipsa rei vanitas se refellat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 12:1)
et ingenti arte Vergilius, ne in rebus fabulosis aperte utatur poetarum licentia, quasi opinionem sequitur et per transitum poetico utitur more.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 152)

SEARCH

MENU NAVIGATION