라틴어 문장 검색

Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens votum.
(세네카, 행복론, Liber II 120:1)
In quadam ad senatum missa epistula, cum requiem suam non vacuam fore dignitatis nec a priore gloria discrepantem pollicitus esset, haec verba inveni :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 20:1)
Ibi illum aeterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida visentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 148:7)
Omni arte requiem furori dabit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 224:1)
Poteratne illa civitas conquiescere, in qua tot tyranni erant quot satellites essent ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:4)
meliores acrioresque requieti surgent.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 149:2)
nec ulla requies tempus aut ullum vacat, nisi dum iubetur.
(세네카, Hercules Furens 3:5)
vix requies, iam ponte ligant rotat enthea thyrsum Bassaris et maculis Erythraeae nebridos horrens excitat Odrysios ad marcida tympana mystas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 203)
"nam procul Oebalios in nubila condere discos et liquidam nodare palen et spargere caestus, ludus erat requiesque mihi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권62)
tu domino requies portusque senectae, tu modo deliciae, dulces modo pectore curae, non te barbaricae versabat turbo catastae, nec mixtus Phariis venalis mercibus infans compositosque sales meditataque verba locutus quaesisti lascivus enim tardeque parasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus33)
subiere novi Palatia fasces, et requiem bissenus honos precibusque receptis curia Caesareum gaudet vicisse pudorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici5)
Talia dum celebras, subitam civilis Erinys Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit proelia, sacrilegis lucent Capitolia taedis, et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes, vix requies flammae necdum rogus ille deorum siderat, excisis cum tu solacia templis impiger et multum facibus velocior ipsis conciliis ore pio captivaque fulmina defies, mirantur Latii proceres ultorque deorum Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum65)
"O mihi bellorum requies et sacra voluptas unaque pax animo!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권112)
"tunc demum litore rauco multa metu reputans et vix confisa Lyaeo dividor, ipsa gradu nitente, sed anxia retro pectora, nec requies, quin et surgentia caelo flamina et e cunctis prospectem collibus undas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권121)
nulla manu requies, densis insibilat aer verberibus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권165)

SEARCH

MENU NAVIGATION