라틴어 문장 검색

"ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:61)
Vigiliarum dies et sollemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transversum quidem unguem a matre discedat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:11)
Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur c contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:7)
nam Sergiolus iam radere guttur coeperat et secto requiem sperare lacerto;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI49)
Sed nunc dilatis averte negotia cutis et gratam requiem dona tibi, quando licebit per totum cessare diem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI58)
Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 1:1)
Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 1:1)
quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset a portu, minus quam medio die insulam ingressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 16:3)
tunc circa primam vigiliam stricto gladio revelatum pectus semel iterumque percussit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 72:1)
at nunc ni mirum requies data principiorum corporibus nullast, quia nil est funditus imum, quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:17)
usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter fertur et in cunctas dimittitur undique partis nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, perpetuo quoniam sentimus et omnia semper cernere odorari licet et sentire sonare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 9:3)
Et quoniam docui mundi mortalia templa esse [et] nativo consistere corpore caelum, et quae cumque in eo fiunt fierique necessest pleraque dissolui, qui restant percipe porro, quandoquidem semel insignem conscendere currum tu mihi supremae praescripta ad candida callis currenti spatium praemonstra, callida musa Calliope, requies hominum divomque voluptas, te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:1)
usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter fertur et in cunctas dimittitur undique partis nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, perpetuo quoniam sentimus et omnia semper cernere odorari licet et sentire sonare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:13)
nec requies erat ulla mali:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:3)
per tota novem cui iugera corpus Porrigitur, rostroque inmanis vultur obunco Inmortale iecur tondens fecundaque poenis Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto Pectore nec fibris requies datur ulla renatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION