라틴어 문장 검색

tum liceat pelagi volucres tardaeque paludis cernere inexpletas studio certare lavandi et velut insolitum pennis infundere rorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3755)
et studio incassum gestire lavandi 'gestire' laetitiam suam corporis habitu significare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3871)
nec requiescit nec intervallum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5163)
veteribus enim mos fuit, ut neutra femininis iungerentur, unde Terentius "tua nihil refert utrum fecerint", et in Eunucho "haec adornant ut lavent".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3056)
nam illud ab Horatio satis licenter dictum est "ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4433)
nam oves semper tonsae lavantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4463)
aut undis abolere potest a. v. f. nec lavari, nec coqui poterant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5601)
"Modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:6)
Nostro quidem more cum parentibus puberes filii, cum soceris generi non lavantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:5)
ac fuit cum mihi quoque initium requiescendi atque animum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupatio decursu honorum, etiam aetatis flexu constitisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 1:2)
Nunc et Scaevola, quoniam in Tusculanum ire constituit, paulum requiescet, dum se calor frangat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:1)
' Et Antonius 'perpauca quidem mihi restant,' inquit 'sed tamen defessus iam labore atque itinere disputationis meae requiescam in Caesaris sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 234:3)
illud egregium Sexti et ex tempore "manus lava" inquit "et cena.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:6)
Sed nunc quidem, quoniam est id temporis, surgendum censeo et requiescendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:8)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION