라틴어 문장 검색

Quam gaudeo ubi etiam huius generis reliquias Restare video!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3186)
His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:10)
O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:13)
serva altera Troiae Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 6:4)
Me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, et recidiva manu posuissem Pergama victis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:8)
"Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, annuus exactis completur mensibus orbis, ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:2)
reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae insequitur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 31:5)
Postquam conlapsi cineres et flamma quievit reliquias vino et bibulam lavere favillam, ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:8)
Dat tibi praeterea fortunae parva prioris munera, reliquias Troia ex ardente receptas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:13)
Haec duo praeterea disiectis oppida muris, reliquias veterumque vides monimenta virorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:9)
id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 184:2)
Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 4:3)
Magnus gubernator et scisso navigat velo, et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:3)
Cum ad cenandum discubuimus, alius sputa detergit, alius reliquias temulentorum toro subditus colligit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:4)
Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi iis, qui totius vitae ministri fuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION