라틴어 문장 검색

Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proximis decem Italia decederent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장2)
Et ipse paucis diebus eodem profectus est, iussus a senatu Italia decedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장14)
Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장8)
praeterea uti diebus decem Numidia decederet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장14)
Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quae res secundae amant, lascivia atque superbia incessere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장4)
Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissimis animis accipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, iuxta carus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장1)
Quid est, quare ego ulla verba coram amico meo retraham ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 3:5)
Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:6)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:1)
Seneca Lucilio suo salutem Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere te nolo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 631)
Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:3)
Hinc enim species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:3)
Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 42:1)
Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit, non est beatior eo, cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION