라틴어 문장 검색

ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:2)
An reus ambitus male narrabit, quos habuerit, quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 104:1)
aut profuisset exponere, quomodo insidias Miloni fecisset Clodius, si reum, qui a se hominem occisum fateretur, omnino fas non fuisset, si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 114:3)
nam quid exponet, quae zelotypum malae tractationis accusat, aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:2)
hoc faciunt et illae praeparationes, cum reus dicitur robustus, armatus contra infirmos, inermes, securos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 144:1)
si tamen pater, qui divisit et reos parricidii defendit, sic agat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 162:1)
quae cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 170:2)
ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant, sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives, qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 189:1)
alioqui prius est quod obiicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 228:2)
ut in causis repetundarum, qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum non testium habendos loco.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 36:5)
eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 46:1)
nam, ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:5)
quo non minus nocebit, quam si vera in reum dixisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 50:3)
itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 54:1)
plus tamen proderit causas, propter quas reum laedant, exponere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION