라틴어 문장 검색

nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissimis donastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 239:1)
si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 246:3)
haec non gloriandi causa rettuli - neque enim ea nunc nostra est fortuna - sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios solerent Rhodii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 251:1)
nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 259:2)
id enimvero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 271:1)
ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne poenam quidem sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 279:1)
non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma adversus vos sit laturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 282:1)
omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 283:2)
infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 289:1)
Rhodiis responsum ita redditum est ut nec hostes fierent nec socii permanerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 291:1)
ibi Romani cum Solovettium, ducem Gallorum, Synnadis esse comperissent eo proficisci decreverunt ad colloquium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 414:1)
legationes gratulantium populorum atque regum in senatu admissae, Rhodiorum, qui eo bello contra populum R. faverant, exclusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha4)
Itaque post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata classe profecti sunt, uti id regnum occuparent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장60)
cum autem Rhodii ornata classe in portum maiorem exposuissent, plausum iussit ab muro his dare pollicerique se oppidum tradituros.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장62)
expositis autem militibus classem Rhodiorum inanem abduxit in altum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장64)

SEARCH

MENU NAVIGATION