라틴어 문장 검색

At Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant murorum, nigrasque sudes et lucida ferro spicula et arsuras caeli per inania glandes saxaque in adversos ipsis avolsa rotabant moenibus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권234)
arma rubent una clipeoque incenditur ignis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권383)
frena tenent ipsae phalerasque et lucida comunt arma manu mixtisque iubas serpentibus augent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권220)
rubuit Neptunius heros permotus lacrimis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권286)
Et quia prope sub ipso septentrionali uertice mundi iacet, lucidas aestate noctes habet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:11)
Nouimus insulam aliam esse non procul a nostra contra ortum solis, quam saepe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:8)
Quibus depositis honorifice atque sociatis, de loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam pulueris secum portaturus abstulit, in qua apparebat, cruore seruato, rubuisse martyrum aedem, persecutore pallente.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:9)
inquit, quod tam lucidi uultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia uacuam gestat!
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:18)
Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:9)
Lucidus, inquiens, aspectu et clarus erat indumento, qui me ducebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.17)
"Annus in apricis maturat collibus uvas, Annus agit certa lucida signa vice."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 412)
agricola adsiduo primum satiatus aratro cantauit certo rustica uerba pede et satur arenti primum est modulatus auena carmen, ut ornatos diceret ante deos, agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti primus inexperta duxit ab arte choros.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 132)
rure etiam teneris curam exhibitura puellis molle gerit tergo lucida uellus ouis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 135)
nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem fortis arat ualido rusticus arua boue, nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis nascitur, Eoi qua maris unda rubet.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 211)
addit auaritiae causas et Coa puellis uestis et e Rubro lucida concha mari.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 420)

SEARCH

MENU NAVIGATION