라틴어 문장 검색

An rure Tulli fruitur atque Lucani?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX11)
Occurrit tibi nemo quod libenter, Quod, quacumque venis, fuga est et ingens Circa te, Ligurine, solitudo, Quid sit, scire cupis?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIV1)
Capena grandi porta qua pluit gutta Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum, Horatiorum qua viret sacer campus Et qua pusilli fervet Herculis fanum, Faustine, plena Bassus ibat in raeda, Omnis beati copias trahens ruris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII1)
immo rus ibat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII5)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Rus hoc vocari debet, an domus longe?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII20)
Ardea solstitio Castranaque rura petantur Quique Cleonaeo sidere fervet ager, Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras Inter laudatas ad Styga missus aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LX1)
Hoc rus, seu potius domus vocanda est, Commendat dominus:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV6)
rus tibi vendo tuum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIX4)
Umida qua gelidas summittit Trebula valles Et viridis cancri mensibus alget ager, Rura Cleonaeo numquam temerata leone Et domus Aeolio semper amica Noto, Te, Faustine, vocant:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXI1)
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae Canaque sulphureis nympha natatur aquis, Me Nomentani confirmant otia ruris Et casa iugeribus non onerosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII1)
Tantus veris honos et odorae gratia Florae, Tantaque Paestani gloria ruris erat;
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX3)
Ruris bibliotheca delicati, Vicinam videt unde lector urbem, Inter carmina sanctiora si quis Lascivae fuerit locus Thaliae, Hos nido licet inseras vel imo, Septem quos tibi misimus libellos Auctoris calamo sui notatos:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XVII1)
Raucae chortis aves et ova matrum Et flavas medio vapore Chias Et fetum querulae rudem capellae Nec iam frigoribus pares olivas Et canum gelidis holus pruinis De nostro tibi missa rure credis?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI1)
Quidquid vilicus Umber aut colonus Aut rus marmore tertio notatum Aut Tusci tibi Tusculive mittunt, Id tota mihi nascitur Subura.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION