라틴어 문장 검색

lustralem tum rite facem, cui lumen odorum sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, circum membra rotat doctus purganda sacerdos rore pio spargens, et dira fugantibus herbis numina purificumque Iovem Triviamque precatus trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum secum rapturas cantata piacula taedas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:143)
quisquamne piae laetanda parenti natorum lamenta putet?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:171)
hic proles atavum deducens Aelia Nervam tranquillique Pii bellatoresque Severi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:183)
hoc ille locatus ancipiti, longum socias tardumque putavit expectasse manus et nostra pericula tendit posthabitis pulsare suis mediumque per hostem flammatus virtute pia propriaeque salutis inmemor et stricto prosternens obvia ferro barbara fulmineo secuit tentoria cursu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:204)
quin et Clitumni sacras victoribus undas, candida quae Latiis praebent armenta triumphis, visere cura fuit;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:217)
Hinc te iam patriis laribus via nomine vero sacra refert.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:258)
inde pium matris regina gerebat obsequium gravibus subnectens flammea gemmis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:49)
videre pium, videre fidelem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:112)
rutilis hic pingitur aula columnis et sacri Mariae partus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:177)
sic ubi fecunda reparavit morte iuventam et patrios idem cineres collectaque portat unguibus ossa piis Nilique ad litora tendens unicus extremo Phoenix procedit ab Euro:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:212)
os sacrum, quod in aere colis, miraris in auro, cerne libens:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:8)
numquam libertas gratior extat quam sub rege pio.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:64)
haec est in gremium victos quae sola recepit humanumque genus communi nomine fovit matris, non dominae ritu, civesque vocavit quos domuit nexuque pio longinqua revinxit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:75)
haec auguriis firmata Sibyllae, haec sacris animata Numae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:85)
Quae vero procerum voces, quam certa fuere gaudia, cum totis exurgens ardua pennis ipsa duci sacras Victoria panderet aedes!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:103)

SEARCH

MENU NAVIGATION