라틴어 문장 검색

si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos, et mihi vivendi tam cito finis adest, quantum erat, o magni, morituro parcere, divi, ut saltem patria contumularer humo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 315)
iure deas igitur veneror mala nostra levantes, sollicitae comites ex Helicone fugae, et partim pelago partim vestigia terra vel rate dignatas vel pede nostra sequi, sint, precor, haec saltem faciles mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 122)
Humanitas citatur ut conscia fiat de necessitate mutationum rationum vitae, productionis et consumptionis ad superandam hanc calefactionem vel, saltem, ad humanas causas depellendas quae eam inducunt vel eam augent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:5)
Aliae sunt optiones quae harum industriarum affectionem saltem imminuant, ut biologica curricula facienda, sed in paucis Nationibus huic curae ac diligentiae prospicitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 48:3)
Contra culturam agit qui vitae formam seligit, sibi statuens quaedam incepta suscipere, quae saltem ex parte esse possint seiuncta a technica, ab eius impensis eiusque imperio quod omnia complectitur et ad gregem redigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:2)
Quod saltem maiorem poscit conatum, ut pecunia in varias autonomas interdisciplinaresque inquisitiones dispertiatur quae novam lucem afferre possint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:7)
quis somnus inerti incubat ingenio, cui per phantasmata duplex occurrit species bivio dispersa superne si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem obvia terrenis oculis elementa, quibus se res occulta Dei dignata est prodere signis, hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim maiestas:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 121)
saltem mitificos incendia lenta vapores exhalent aestuque calor languente tepescat;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1247)
"si tanta callum pectoris praedurat obstinatio pulvinar ut nostrum manu abomineris tangere, saltem latentes paginas librosque opertos detege, quo secta pravum seminans iustis cremetur ignibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.58)
saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit, hymnis continuet dies, nec nox ulla vacet quin Dominum canat;
(프루덴티우스, 머리말, 머리말17)
Verum enim, quando bene promeruit, fiat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1141)
saltem quanti emta est, Syre.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 293)
Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater, Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet, Et me tui pudet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5122)
aut Ullam causam, saltem ineptam, falsam, iniquam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 540)
Credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 136)

SEARCH

MENU NAVIGATION