라틴어 문장 검색

atque inter preces uelut in soporem solutus, sentit, ut ipse postea referre erat solitus, quasi magnam latamque manum caput sibi in parte, qua dolebat, tetigisse, eodemque tactu totam illam, quae langore pressa fuerat, corporis sui partem, paulatim fugiente dolore, ac sanitate subsequente, ad pedes usque pertransisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].10)
Fecit, ut iusserat, et iuuante benedictione ac precibus antistitis, nata est cum sanitate cutis uenusta species capillorum, factusque est iuuenis limpidus uultu et loquella promtus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis, pauper, et mutus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II. 1:1)
Cuius sanitati congaudens episcopus praecepit medico etiam sanandae scabredini capitis eius curam adhibere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.25)
imitata socrum beati Petri, quae cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum manus dominicae surrexit, et sanitate simul ac uirtute recepta ministrabat eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV. 1:4)
quia primo quidem sol iustitiae, in cuius pennis est sanitas, id est Dominus Iesus, per resurrectionis suae triumphum cunctas mortis tenebras superauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:8)
tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 308:1)
diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis allaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 494:2)
neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 92:1)
Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius, salutem et sanitatem nostrae familiae, meoque ut parcas gnato pace propitius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 119)
eam non esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장84)
Postremis decenniis eiusmodi calefactio constanti ducta est augmento gradus maris, quod praeterea facile coniungitur cum augmento eventuum meteorologicorum extremorum, quamvis causa ex scientia determinabilis unicuique eventui non sit singillatim adscribenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:4)
Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION