라틴어 문장 검색

Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, ut ea non interirent, sed singulis aetatibus crescentia voluminibus edita gradatim pervenirent vetustatibus ad summam doctrinarum subtilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말1)
non quidem erit orator, sed faciet illud quasi orator, sicut cum vulnus imperitus deligabit, non erit medicus, sed faciet ut medicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 350:2)
clamat Epicurus, is quem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis, non posse iucunde vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 75:3)
Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostoli - licet et apostolus sit medicus spiritalis - et, ne Timotheus inbccillitate superatus evangelii praedicandi non posset habere discursus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:19)
tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION