라틴어 문장 검색

ala camillae equitatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6041)
Varro tamen dicit, hoc nomen posse habere etiam Latinam etymologiam, ut latrones dicti sint quasi laterones, quod circa latera regum sunt, quos nunc satellites vocant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 712)
nam cum quidam Thessalus rex, bubus oestro exagitatis, satellites suos ad eos revocandos ire iussisset illique cursu non suf- ficerent, ascenderunt equos et eorum velocitate boves secuti, eos stimulis ad tecta revocarunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1152)
Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:2)
Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam primum mitterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 9:1)
aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:1)
aut ex toto partem, ut cum unam turmam equitatum populi Romani dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 168:6)
Deinde equitatum ad hunc morem constituit, qui usque adhuc est retentus, nec potuit Titiensium et Rhamnensium et Lucerum mutare, cum cuperet, nomina, quod auctor ei summa augur gloria Attus Navius non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:1)
Postea bello subegit Aequorum magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani imminentem, idemque Sabinos cum a moenibus urbis reppulisset, equitatu fudit belloque devicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:4)
Quam commode ordines discripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 4:2)
Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles Arboris e trunco serpentis saucia morsu Subrigit ipsa feris transfigens unguibus anguem Semianimum et varia graviter cervice micantem Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans Iam satiata animos, iam duros ulta dolores Abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 153:3)
cum quidem ii, qui alia via fugerant, in hostium equitatum inciderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 177:6)
tum avis illa videri posset interpres et satelles Iovis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 108:4)
hic Iovis altisoni subito pinnata satelles arboris e trunco serpentis saucia morsu subigit ipsa feris transfigens unguibus anguem semianimum et varia graviter cervice micantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:3)
cum quidem ei, qui alia via fugerant, in hostium equitatum inciderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 177:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION