라틴어 문장 검색

Saevit inops animi, totamque incensa per urbem bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:4)
Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:17)
Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:14)
non cursu segnior illo per medias urbes agitur populosque feroces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:6)
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit, tum res inopes Euandrus habebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:9)
haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:2)
pars cetera prona fertur aqua segnisque secundo defluit amni, nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:5)
nox et tua testis dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis at tu, oro, solare inopem et succurre relictae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:23)
Non infelicis patriae veterumque deorum et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:6)
Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:1)
"Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:14)
nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:3)
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
Arma parate animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa adnuerint superi pubemque educere castris, impediat segnisve metu sententia tardet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:10)
Haud segnes alii crates et molle feretrum arbuteis texunt virgis et vimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION