라틴어 문장 검색

'Angustiae mihi undique, et quid eligam, ignoro, quia tribulationes cordis mei multiplicatae sunt'.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:23)
Mauri quoque Beneventaniam consederant plurimis iam annis, quos Ludewicus rex Italiae expellere nequibat, et undique ecclesia catholica infestatione gentilium circumcincta, anxiali spiritu gemens ac sentiens tempora Antichristi appropiare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 91:3)
Ausa secundas Rana preces subitum sensit in amne sonum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:3)
Pauo dolum sentit, falsi pauonis honorem Increpat et domitam uerbere nudat auem.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:3)
Sentit enim fraudem et fraudi fraude resistit, Mente prius texens recia fraudis ait:
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:6)
sentitque latentem, Et bona fortune munera letus habet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:25)
fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis:
(아풀레이우스, 변명 9:11)
an tu ignoras nihil esse aspectabilius homini nato quam formam suam?
(아풀레이우스, 변명 13:2)
praeter quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater esses ignoraui et adhuc hercle non satis noui.
(아풀레이우스, 변명 15:10)
postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat:
(아풀레이우스, 변명 50:7)
"haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo."
(아풀레이우스, 변명 51:11)
"hoc fuit, quoniam quid fuerit ignoro."
(아풀레이우스, 변명 51:14)
sed ego, quid de me Mezentius sentiat, manum non uorterim, ceteris autem clarissima uoce profiteor:
(아풀레이우스, 변명 54:13)
nam temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.
(아풀레이우스, 변명 57:15)
"dicit ipsa quae sentit et patitur;"
(아풀레이우스, 변명 80:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION