라틴어 문장 검색

Verum tamen, quia quaedam vicina sunt, interestque, vulnus in summa parte sit, an penitus penetraverit, necessarium est notas subjicere, per quas quid intus ictum sit, scire possimus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 13:4)
Puris ulceribus vapor aquae calidae subjiciendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 4:2)
Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adjicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cochleari exceptam ipsi uvae subjicere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 2:3)
quae si cutem occupavit, protinus specillum subjiciendum, eaque incidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 16:5)
Propria quaedam in singulis telorum generibus sunt, quae protinus subjiciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 6:2)
quia non facile a cute et subjecta came ea separatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:10)
Tum idem medicus hamulum acutum, paulum mucrone intus recurvato, subjicere extremo ungui debet, eumque infigere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 8:6)
deinde vitiosus sinus ab integro corpore digito separatur, totusque cum velamento suo eximitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 2:3)
eae vero, quae mediae imaeve tunicae insidunt, ut magis conditae, non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subjectae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 10:2)
At quum infra incidi oportet, resupinato homine, subjicienda sub scroto sinistra manus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 6:1)
Fascia ejus rei causa fit, cui imo loco pila assuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subjicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 1:3)
Quibus vero super mediam tunicam venae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda, ab eaque venae digito vel manubriolo scalpelli separandae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 1:1)
Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subjiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 2:1)
locus ipse exigere videtur, ut subjiciam quae curatio calculosis, quum aliter succurri non potest, adhibeatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 6:2)
quoniam inter subjectos digitos neque aeque renititur, et insuper dilabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION