라틴어 문장 검색

vixdum ille sepulcro conditus, et flentes stabant ad flumina silvae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권202)
"credo et Amazoniis Tanain fumasse sepulcris, unde haec arma refers,sed et hunc dignare triumphum, da terris unum caeloque Ereboque laborem, si patrium Marathona metu, si tecta levasti Cressia, nec fudit vanos anus hospita fletus, sic tibi non ullae socia sine Pallade pugnae, nec sacer invideat paribus Tirynthius actis, semper et in curru, semper te mater ovantem cernat, et invictae nil tale precentur Athenae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권283)
"vade atra dature supplicia extremique tamen secure sepulcri."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권379)
Exulanti ubi nusquam domus est, sine sepulcro est mortuus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 155)
Thesaurum in sepulcro ponit, qui senem heredem facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 753)
Et utique, si id colebatur quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quamquam vana cultura.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:1)
1 Theatrum proprie sacrarium veneris est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:4)
et ut regia uiri sancti persona memoriam haberet aeternam, uexillum eius super tumbam auro et purpura conpositum adposuerunt, ipsamque aquam, in qua lauerant ossa, in angulo sacrarii fuderunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.12)
Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, Fluminis haec rapidi carmine vertit iter, Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris Elicit et tepido devocat ossa rogo;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 224)
non hic mihi mater Quae legat in maestos ossa perusta sinus, Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores Et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non usquam;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 34)
Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris Quaerat et a saevis ossa relicta lupis, Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes, Post agat e triviis aspera turba canum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 528)
illa mihi sancta est, illius dona sepulcro et madefacta meis serta feram lacrimis, illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo et mea cum muto fata querar cinere.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 623)
ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 221:1)
sepulcra exstant, quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 266:1)
verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 278:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION