라틴어 문장 검색

» Godefridus dux, audita hac legatione, consilio suorum habito, fiduciam statuendae pacis requirit, haesitans ne Turcorum perfidia sibi suisque aliquo iniquo machinamento obesse possit, corrupto foedere sub aliqua pravae occasionis industria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:7)
ac compuncti, sociis suis tam equitum quam peditum circiter quatuor millia adunatis, Godefridum via regia secuti, in regione Hasart associati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:6)
Sed is omnia refutat, et solam Sororgiam civitatem requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:5)
ubi et sequenti die remanserunt, operientes debile vulgus prae lassitudine viae per avia et scopulosa fatigatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:10)
Sequenti vero die Sur relicta, ad civitatem, Ptolemaidem nomine, quam nunc moderni Accaron vocant, eo quod sit urbs Dei Accaron, ventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:5)
Visis autem praedarum gregibus ac reversis fratribus, requirunt universi unde has praedarum copias abduxerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:13)
Promotus ergo consilio et benevolentia omnium Christianorum, turrim David regis quam ipse Reymundus, laxatis fugae Sarracenis, invaserat, requisivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:3)
Dux vero ut intellexit quomodo Turci Tankradum a Damasco persecuti fuerint et cum eo bellum commiserint, jussit summo mane diei sequentis acies fieri, et Turcis eorum persecutoribus occurrere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:14)
Legatis dehinc in omni amoris dulcedine commendatis, et Jerusalem repedantibus, Baldewinus, dux civitatis Rohas, in brevi omnium fidelium suorum conventum habuit, cujusque voluntatem eundi Jerusalem singulatim requirens, cujusque etiam remanendi [0585A] in regione Rohas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:1)
Quapropter pars [0585D] exercitus Baldewini formidine concussa vitaeque diffisa, in silentio noctis fugam iniit, alii simulata infirmitate, minime se abhinc sequi posse asserebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:5)
Quarta denique die postquam ascendit Jerusalem, congregatis universis, magnis et parvis, de universo coetu Christianorum, requisivit de suppellectile fratris sui Godefridi, de armatura ejus, de pecunia, de beneficiis cujusque militis ac praepotentis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:1)
Baldewinus hos intuens viros horridos et squalidos, amica affabilitate eos compellat super omnibus quae de eis audierat, et vestibus pretiosis eos adornans de gente et cognatione eorum requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:5)
Eodem die dominus patriarcha crucem Dominicam praetulerat ad protectionem et defensionem gentis catholicae, stola sancta et candida pro thorace indutus, quem usque ad muros tota manus pugnatorum sequi non dubitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:1)
Ab ea igitur die et deinceps exercitum persecuti, minus sequi valentes prae lassitudine incursabant, et crebra caede sagittarum mortificabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:6)
Sequenti vero die post Stephani custodiam, comes [0610D] Reymundus suae diei egit custodiam, quem Turci, ad septingentos in unum collati, nona diei hora in locis arctissimis fortiter incurrentes, cum eo grave praelium in sagittis commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION