라틴어 문장 검색

Mutua viginti sestertia forte rogabam, Quae vel donanti non grave munus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXX1)
Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum, Quae tulit e sacra Leda redempta via.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIII1)
Mille tibi nummos hesterna luce roganti In sex aut septem, Caeciliane, dies 'Non habeo' dixi:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XV1)
Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane, Ingenti late vectus es hexaphoro:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LI1)
Praetorem pauper centum sestertia Gaurus Orabat cana notus amicitia, Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis, Ut posset domino plaudere iustus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVII1)
Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi, Cum mihi dixisses 'exigis ergo nihil?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XX1)
Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis, Dum coma te nimium pexaque barba iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LVIII1)
nam sex septemve libelli Est nimium:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III2)
Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Catacisse, deorum Sex iubeo cyathos fundere?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIII3)
Mutua cum peterem sestertia quinque, negasti, Non caperet nummos cum gravis arca tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XV3)
Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII4)
'Bis quina dabis sestertia' dixit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXV3)
Ferreus es, si stare potest tibi mentula, Flacce, Cum te sex cyathos orat amica gari, Vel duo frusta rogat cybii tenuemve lacertum, Nec dignam toto se botryone putat;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII1)
Quincunces et sex cyathos besemque bibamus, Gaius ut fiat Iulius et Proculus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVI6)
Solvere, Paete, decem tibi me sestertia cogis, Perdiderit quoniam Bucco ducenta tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION