라틴어 문장 검색

quibus quidem uolgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret et exprimeret umentis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 2:3)
Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente - sive illud deorum munus sive casus fuit - obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret, auxilium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 14:1)
Quidam occupatis proximis rivis deverterant longius, ut, quidquid occulti humoris usquam manaret, exciperent, nec ulla adeo avia et sicca lacuna erat, ut vestigantium sitim falleret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 16:1)
Ignota vulgo freti natura erat, monstraque et irae deum indicia cernere videbantur, identidem intumescens mare et in campos paulo ante siccos descendere superfusum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 10:2)
Vix, quae perpetiebantur, videre ipsos credebant, in sicco naufragia, in amni mare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 23:2)
Leonnato deinde praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur - quippe sicca erat regio - , ipse cum copiis subsistit vernum tempus expectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 3:2)
nunc ipsum id doleo, quod esurire, ah me me, puer et sitire discet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 217)
atqui corpora sicciora cornu aut si quid magis aridum est habetis sole et frigore et esuritione.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 234)
Salve, nec minimo puella naso nec bello pede nec nigris ocellis nec longis digitis nec ore sicco nec sane nimis elegante lingua, decoctoris amica Formiani.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 431)
Saturabuntur omnes qui esuriunt et sitiunt iustitiam in lumine radiorum eius, et confundentur qui diligunt iniquitatem a facie coruscantis. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 25:5)
Eya, facite, Scandinavie soboles, ut cuius merito trepidatis adventam, quod ex vobis est presentiam sitiatis. 13.
(단테 알리기에리, Epistolae 28:3)
Verum si merito trepidantes insanisse penitet non dolentes, ut in amaritudinem penitentie metus dolorisque rivuli confluant, vestris animis infigenda supersunt, quod Romane rei baiulus hic divus et triumphator Henricus, non sua privata sed publica mundi commoda sitiens, ardua queque pro nobis aggressus est sua sponte penas nostras participans, tanquam ad ipsum, post Christum, digitum prophetie propheta direxerit Ysaias, cum, spiritu Dei revelante, predixit:
(단테 알리기에리, Epistolae 42:4)
Sed zelus gratie vestre, quam sitio, vitam parvipendens, a primordio metam prefixam urgebit ulterius.
(단테 알리기에리, Epistolae 94:4)
Hic tamen sceptro populos regebat, quos videt condens radios sub undas Phebus extremo veniens ab ortu, quos premunt septem gelidi triones, quos nothus sicco violentas estu torret, ardentes recoquens arenas.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:1)
Si prodesse tuis pauloque benignus ipsumte tractare uoles, accedes siccus ad unctum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 175)

SEARCH

MENU NAVIGATION