라틴어 문장 검색

Quod ubi conspexit, celeriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et vexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur idem ut facerent significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:4)
Quibus de causis accidit ut, cum Longinus imperator eadem faceret quae fecerat quaestor, similia rursus de morte eius provinciales consilia inirent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:1)
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:13)
Namque ut in civilibus dissensionibus accidere consuevit, ita temporibus illis in Hispania non nullae civitates rebus Cassi studebant, plures Marcellum fovebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 62:3)
Pugnatur utrimque acriter, crebroque id accidit fortuna saepe ad utrumque victoriam transferente;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 62:5)
Tali victoria totiens victor Caesar incredibili est laetitia adfectus, quod maximum bellum tanta celeritate confecerat, +quodque subiti periculi recordatione laetior quod+ victoria facilis ex difficillimis rebus acciderat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 77:1)
Neque exspectant, quod superioribus annis acciderat, ut de eorum imperio ad populum feratur paludatique votis nuncupatis exeant.
(카이사르, 내란기, 1권 6:20)
Consules, quod ante id tempus accidit nunquam, ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla.
(카이사르, 내란기, 1권 6:21)
Itaque cognita Pompei profectione concursantibus illis atque in ea re occupatis vulgo ex tectis significabant.
(카이사르, 내란기, 1권 28:2)
Legatos ad Pompeium de compositione mitti oportere, neque se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo ante dixisset, ad quos legati mitterentur, his auctoritatem attribui timoremque eorum, qui mitterent significari.
(카이사르, 내란기, 1권 32:15)
Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat suspicatus fore id, quod accidit, ut duces adversariorum occasione et beneficio fortunae ad nostros opprimendos uterentur.
(카이사르, 내란기, 1권 40:11)
Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit;
(카이사르, 내란기, 1권 45:1)
Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt.
(카이사르, 내란기, 1권 48:1)
Quibus rebus nuntiatis Afranius ab instituto opere discedit seque in castra recipit, sic paratus, ut videbatur, ut, quicumque accidisset casus, hunc quieto et aequo animo ferret.
(카이사르, 내란기, 1권 75:1)
ut tum accidit.
(카이사르, 내란기, 1권 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION